- ORIZA
- I.ORIZAquod nos Risum, ut Calvin. ait Lexic. Iurid. dicimus, ab antiquis inter frumenta habita est, hodie tamen venire frumentô legatô non putatur, saltem in his Regionibus, ubi non seritur, quia non ad panem, sed ad pultem et delitias adservatur, quare vim nominis cum usu amittere videtur, l. si cui §. lanae ff. de legat. Habet autem radicem teretem, altitudine est cubitali, foliis porraceis, flore purpureô, palustrem et riguum locum amat, ut habet Dioscorides. Frequentissimus eius in Oriente usus, tum apud plebem, tum apud opulentiores; qui quibus artificiis illam luxui suo servire cogant, Turcae inprimis Persaeque, docet accurate Tavernier Relation. du Serrail, et Itiner. Pers. Sinenses ex illa exquisitissimi saporis potum, quô Europaei, non nisi ad Eucharistiam, iis in locis utantur; imo et vitrum mire perspicuum ac friabile, conficere, refert Auctor Anonymus Sinae et Europae capite de Fructibus etc. Vide et Oryza.II.ORIZAurbs Palmyrenae, Ptolem.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.